"Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione [52] Jugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, uti potius publice quam privatim amicitiam populi Romani coleret neu quibus [53] largiri insuesceret; periculose a paucis emi, quod multorum esset: si permanere vellet in suis artibus, [54] ultro illi et gloriam et regnum venturum, sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem casurum."