"Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum? taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit, ut tua iam virgis latera lacerentur probe 779-780 ferratusque in pistrino aetatem conteras. omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua."