"Quod si naturae nomen relictis incorporeis substantiis ad corporales usque contrahitur, ut corporeae tantum substantiae naturam habere uideantur, sicut Aristoteles ceterique et eiusmodi et multimodae philosophiae sectatores putant, definiemus eam, ut hi etiam qui naturam non nisi in corporibus esse posuerunt."