"Primùm igitur obijcit Germanicus hic noster, si Dijs placet, Historicus: Multos ex pastoribus Islandiæ toto biennio sacram concionem ad populum nullam habere: Vt in priore editione, huius pasquilli legitur, quod tamen posterior editio eiusdem refutat: Dicens, eosdem pastores in integro anno tantum quinquies concionari solitos: quæ duo quàm ritè sibi consentiant, videas bone Lector, cum constet Authorem mox à prima editione vix vidisse Islandiam."