"Phaerus Aegypti rex de caecitate oraculum consulens, visum ei rediturum accepit, si oculos abluisset lotio mulieris quae aliorum virorum esset expers; uxoris urinam expertus nihil profecit, et aliarum frustra, eas omnes (ea excepta per quam curatus fuit) unum in locum coactas concremavit."